monumenta.ch > Plinius > sectio 156

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 156
{LXIV} Inter ea, quae frigidis gaudent, et aquaticos frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariae atque etiam deliciis gratae. Tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt, durantque aevis tecta talia; et in reliquo vero orbe et camaras levissime suspendunt.